De Admirandis, Pag. 264
 
Vanini, De Admirandis

/p. 264/ est, namque in foemella plus humoris

calorem vincet, qui auctor est incrementi.

Rectius dicemus caloris esse satis,

eius vim agere in humidum, non in illud

quidem nimium, sed foecundum tamen, itaque

celeres fieri augmenti progressus. An inquit

Ioannes Baptista Marinus, eques Sabaudici

Ordinis, Italorum Poëtarum Princeps

et familiaris meus unice colendus – celerius

capessunt foemellae incrementum, quia

finem habent propinquiorem propter imperfectionem,

opus enim, quod in eis Natura

intendit, non est adeo perfectus prout

in mari, ideo in re minus elaborata citius expeditur.

Alex. – Cur igitur masculi properantius

in utero absolvuntur? Sane foeminae

quadragesimo secundo, mares autem trigesimo

die perficiuntur I. C. – Caloris ratione

id evenit, qui in masculo maior cum sit, humorem

ut mollem ceram extendit, diffundit

suaque vi fingit. Alex. – Cur vero in aestuosis

regionibus homines non excrescunt in procerem

staturam? Sane Maurorum Indorumque

maxima pars vel gracilis, vel brevis, vel

utrumque. I. C. – An quia fortassis crescendi

duae sunt causae: materia perpetuo suppeditata

eaque ad transmutationem idonea et calor,

qui quidem duorum est auctor effectuum,

quippe dilatat corpus, quod suscepturum est

incrementum et transmutat id quod accedit.

Qua de re regionis calor non solum non addit

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum